[1] Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cumlegione XII et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque
misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summasAlpes pertinent. Causa mittendi fuit quod iter
per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ireconsuerant, patefieri volebat. Huic permisit, si opus
esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret. Galbasecundis aliquot proeliis factis castellisque
compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datiset pace facta, constituit cohortes duas in
Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vicoVeragrorum, qui appellatur Octodurus hiemare; qui
vicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis montibus undiquecontinetur. Cum hic in duas partes flumine
divideretur, alteram partem eius vici Gallis [ad hiemandum] concessit, alteramvacuam ab his relictam cohortibus attribuit. Eum
locum vallo fossaque munivit.

[2] Cum dies hibernorum complures transissent frumentumque eocomportari iussisset, subito per exploratores certior factus est
ex ea parte vici, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse montesque quiimpenderent a maxima multitudine
Sedunorum et Veragrorum teneri. Id aliquot de causis acciderat, ut subito Gallibelli renovandi legionisque opprimendae
consilium caperent: primum, quod legionem neque eam plenissimam detractiscohortibus duabus et compluribus singillatim, qui
commeatus petendi causa missi erant, absentibus propter paucitatem despiciebant;tum etiam, quod propter iniquitatem loci, cum
ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela coicerent, ne primum quidemimpetum suum posse sustineri existimabant.
Accedebat quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant, et Romanosnon solum itinerum causa sed etiam
perpetuae possessionis culmina Alpium occupare conari et ea loca finitimaeprovinciae adiungere sibi persuasum habebant.

[3] His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorummunitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque
commeatu satis esset provisum quod deditione facta obsidibusque acceptis nihilde bello timendum existimaverat, consilio
celeriter convocato sententias exquirere coepit. Quo in consilio, cum tantumrepentini periculi praeter opinionem accidisset ac
iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa conspicerenturneque subsidio veniri neque commeatus
supportari interclusis itineribus possent, prope iam desperata salute non nullaeeius modi sententiae dicebantur, ut impedimentis
relictis eruptione facta isdem itineribus quibus eo pervenissent ad salutemcontenderent. Maiori tamen parti placuit, hoc
reservato ad extremum casum consilio interim rei eventum experiri et castradefendere.

[4] Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quasconstituissent conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex
omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere.Nostri primo integris viribus fortiter propugnare
neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere, et quaecumque parscastrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo
occurrere et auxilium ferre, sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostesdefessi proelio excedebant, alii integris viribus
succedebant; quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, acnon modo defesso ex pugna excedendi, sed ne
saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultasdabatur.

[5] Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur, ac nonsolum vires sed etiam tela nostros deficerent, atque hostes acrius
instarent languidioribusque nostris vallum scindere et fossas complerecoepissent, resque esset iam ad extremum perducta
casum, P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribusconfectum vulneribus diximus, et item C.
Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbamaccurrunt atque unam esse spem salutis docent, si
eruptione facta extremum auxilium experirentur. Itaque convocatis centurionibusceleriter milites certiores facit, paulisper
intermitterent proelium ac tantum modo tela missa exciperent seque ex laborereficerent, post dato signo ex castris erumperent,
atque omnem spem salutis in virtute ponerent.

[6] Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portiseruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus
facultatem relinquunt. Ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorumcastrorum venerant undique circumventos
intercipiunt, et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum barbarorum adcastra venisse constabat, plus tertia parte
interfecta reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis quidemsuperioribus consistere patiuntur. Sic omnibus hostium
copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas recipiunt. Quo proeliofacto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat
atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebusvidebat, maxime frumenti [commeatusque] inopia
permotus postero die omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverticontendit, ac nullo hoste prohibente aut iter
demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibiquehiemavit.

[7] His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatamGalliam existimaret, [superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in
Alpibus Sedunis,] atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod easquoque nationes adire et regiones cognoscere
volebat, subitum bellum in Gallia coortum est. Eius belli haec fuit causa. P.Crassus adulescens eum legione VII. proximus mare
Oceanum in Andibus hiemabat. Is, quod in his locis inopia frumenti erat,praefectos tribunosque militum complures in finitimas
civitates frumenti causa dimisit; quo in numero est T. Terrasidius missus inEsuvios, M. Trebius Gallus in Coriosolites, Q.
Velanius cum T. Silio in Venetos.

[8] Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis oraemaritimae regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas,
quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarumceteros antecedunt et in magno impetu maris
atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eomari uti consuerunt habent vectigales. Ab his fit
initium retinendi Silii atque Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crassodedissent, recuperaturos existimabant. Horum
auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et repentina consilia,eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent et
celeriter missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisicommuni consilio acturos eundemque omnes fortunae
exitum esse laturos, reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate quama maioribus acceperint permanere quam Romanorum
servitutem perferre malint. Omni ora maritima celeriter ad suam sententiamperducta communem legationem ad P. Crassum
mittunt, si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.

[9] Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipseaberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri,
quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresquecomparari iubet. His rebus celeriter administratis
ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. Venetireliquaeque item civitates cognito Caesaris adventu
[certiores facti], simul quod quantum in se facinus admisissent intellegebant, [legatos,quod nomen ad omnes nationes sanctum
inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in vincula coniectos,] promagnitudine periculi bellum parare et maxime ea quae
ad usum navium pertinent providere instituunt, hoc maiore spe quod multum naturaloci confidebant. Pedestria esse itinera
concisa aestuariis, navigationem impeditam propter inscientiam locorumpaucitatemque portuum sciebant, neque nostros
exercitus propter inopiam frumenti diutius apud se morari posse confidebant; aciam ut omnia contra opinionem acciderent,
tamen se plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem haberenavium, neque eorum locorum ubi bellum
gesturi essent vada, portus, insulas novisse; ac longe aliam esse navigationemin concluso mari atque in vastissimo atque
apertissimo Oceano perspiciebant. His initis consiliis oppida muniunt, frumentaex agris in oppida comportant, naves in
Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum constabat, quam plurimas possuntcogunt. Socios sibi ad id bellum Osismos,
Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt;auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita
est, arcessunt.

[10] Erant hae difficultates belli gerendi quas supraostendimus, sed tamen multa Caesarem ad id bellum incitabant: iniuria
retentorum equitum Romanorum, rebellio facta post deditionem, defectio datisobsidibus, tot civitatum coniuratio, in primis ne
hac parte neglecta reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur. Itaque cumintellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere
et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines naturalibertati studere et condicionem servitutis odisse, prius
quam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendumexercitum putavit.

[11] Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximiflumini Rheno sunt, cum equitatu mittit. Huic mandat, Remos
reliquosque Belgas adeat atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio aBelgis arcessiti dicebantur, si per vim navibus
flumen transire conentur, prohibeat. P. Crassum cum cohortibus legionariis XIIet magno numero equitatus in Aquitaniam
proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam mittantur ac tantaenationes coniungantur. Q. Titurium Sabinum legatum
cum legionibus tribus in Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui eammanum distinendam curet. D. Brutum adulescentem
classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatisregionibus convenire iusserat, praeficit et, cum
primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.

[12] Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita inextremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex
alto se aestus incitavisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, nequenavibus, quod rursus minuente aestu naves in
vadis adflictarentur. Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur. Ac siquando magnitudine operis forte superati, extruso
mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunisdesperare coeperant, magno numero navium adpulso,
cuius rei summam facultatem habebant, omnia sua deportabant seque in proximaoppida recipiebant: ibi se rursus isdem
opportunitatibus loci defendebant. Haec eo facilius magnam partem aestatisfaciebant quod nostrae naves tempestatibus
detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris acprope nullis portibus difficultas navigandi.

[13] Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataequeerant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo
facilius vada ac decessum aestus excipere possent; prorae admodum erectae atqueitem puppes, ad magnitudinem fluctuum
tempestatumque accommodatae; naves totae factae ex robore ad quamvis vim etcontumeliam perferendam; transtra ex
pedalibus in altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis digiti polliciscrassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae;
pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae, [hae] sive propter inopiam liniatque eius usus inscientiam, sive eo, quod est magis
veri simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineriac tanta onera navium regi velis non satis
commode posse arbitrabantur. Cum his navibus nostrae classi eius modi congressuserat ut una celeritate et pulsu remorum
praestaret, reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis essent aptiora etaccommodatiora. Neque enim iis nostrae rostro
nocere poterant (tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem faciletelum adigebatur, et eadem de causa minus
commode copulis continebautur. Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et]se vento dedissent, et tempestatem ferrent
facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa etcautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus
casus erat extimescendus.

[14] Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexitfrustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis
reprimi neque iis noceri posse, statuit expectandam classem. Quae ubi convenitac primum ab hostibus visa est, circiter CCXX
naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae exportu nostris adversae constiterunt; neque satis
Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibussingulae naves erant attributae, constabat quid agerent
aut quam rationem pugnae insisterent. Rostro enim noceri non posse cognoverant;turribus autem excitatis tamen has altitudo
puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commodetela adigi possent et missa a Gallis gravius
acciderent. Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutaeinsertae adfixaeque longuriis, non absimili forma
muralium falcium. His cum funes qui antemnas ad malos destinabant comprehensiadductique erant, navigio remis incitato
praerumpebantur. Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnisGallicis navibus spes in velis armamentisque
consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur. Reliquum eratcertamen positum in virtute, qua nostri milites
facile superabant, atque eo magis quod in conspectu Caesaris atque omnisexercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius
factum latere posset; omnes enim colles ac loca superiora, unde erat propinquusdespectus in mare, ab exercitu tenebantur.

[15] Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae acternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in
hostium naves contendebant. Quod postquam barbari fieri animadverterunt,expugnatis compluribus navibus, cum ei rei nullum
reperiretur auxilium, fuga salutem petere contenderunt. Ac iam conversis in eampartem navibus quo ventus ferebat, tanta subito
malacia ac tranquillitas exstitit ut se ex loco movere non possent. Quae quidemres ad negotium conficiendum maximae fuit
oportunitati: nam singulas nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex omninumero noctis interventu ad terram
pervenirent, cum ab hora fere IIII usque ad solis occasum pugnaretur.

[16] Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimaeconfectum est. Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris
aetatis in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit eo convenerant, tumnavium quod ubique fuerat in unum locum coegerant;
quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quem ad modum oppidadefenderent habebant. Itaque se suaque omnia
Caesari dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quodiligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum
conservaretur. Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit.

[17] Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iiscopiis quas a Caesare acceperat in fines Venellorum pervenit.
His praeerat Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quaedefecerant, ex quibus exercitum [magnasque
copias] coegerat; atque his paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique, senatusuo interfecto quod auctores belli esse nolebant,
portas clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt; magnaque praetereamultitudo undique ex Gallia perditorum hominum
latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri culturaet cotidiano labore revocabat. Sabinus idoneo
omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duorum miliumspatio consedisset cotidieque productis copiis
pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinusveniret, sed etiam nostrorum militum
vocibus non nihil carperetur; tantamque opinionem timoris praebuit ut iam advallum castrorum hostes accedere auderent. Id ea
de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente quisummam imperii teneret, nisi aequo loco aut
oportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.

[18] Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominemet callidum deligit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum
habebat. Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostestranseat, et quid fieri velit edocet. Qui ubi pro perfuga
ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetisprematur docet, neque longius abesse quin
proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxiliiferendi causa proficiscatur. Quod ubi auditum
est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse: adcastra iri oportere. Multae res ad hoc
consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugaeconfirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum
diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenterhomines id quod volunt credunt. His rebus adducti non
prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab iis sitconcessum arma uti capiant et ad castra contendant.
Qua re concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis,quibus fossas Romanorum compleant, ad castra
pergunt.

[19] Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo accliviscirciter passus mille. Huc magno cursu contenderunt, ut quam
minimum spatii ad se colligendos armandosque Romanis daretur, exanimatiquepervenerunt. Sabinus suos hortatus cupientibus
signum dat. Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera subito duabusportis eruptionem fieri iubet. Factum est
oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum etsuperiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem
nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent. Quos impeditos integrisviribus milites nostri consecuti magnum numerum
eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga evaserant,reliquerunt. Sic uno tempore et de navali pugna
Sabinus et de Sabini victoria Caesar est certior factus, civitatesque omnes sestatim Titurio dediderunt. Nam ut ad bella
suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minimeresistens ad calamitates ferendas mens eorum est.

[20] Eodem fere tempore P. Crassus, cum in Aquitaniampervenisset, quae [pars], ut ante dictum est, [et regionum latitudine et
multitudine hominum] tertia pars Galliae est [aestimanda], cum intellegeret iniis locis sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis
L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L.Manlius proconsul impedimentis amissis
profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat. Itaque refrumentaria provisa, auxiliis equitatuque
comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa et Carcasone et Narbone, quaesunt civitates Galliae provinciae finitimae, ex
his regionibus nominatim evocatis, in Sotiatium fines exercitum introduxit.Cuius adventu cognito Sotiates magnis copiis coactis,
equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere agmen nostrum adorti primumequestre proelium commiserunt, deinde equitatu
suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in convallein insidiis conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros
disiectos adorti proelium renovarunt.

[21] Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribusvictoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam
putarent, nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibusadulescentulo duce efficere possent perspici cuperent;
tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt. Quorum magno numerointerfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium
oppugnare coepit. Quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit. Illialias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem
vineasque actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quodmultis locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi
diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos adCrassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt.

[22] Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt. Atque in eamrem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi
Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi solduriosappellant, quorum haec est condicio, ut omnibus
in vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quidhis per vim accidat, aut eundem casum una ferant
aut sibi mortem consciscant; neque adhuc hominum memoria repertus est quisquamqui, eo interfecto cuius se amicitiae
devovisset, mortem recusaret—cum his Adiatunnus eruptionem facere conatusclamore ab ea parte munitionis sublato cum ad
arma milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidumtamen uti eadem deditionis condicione
uteretur a Crasso impetravit.

[23] Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium etTarusatium profectus est. Tum vero barbari commoti, quod
oppidum et natura loci et manu munitum paucis diebus quibus eo ventum eratexpugnatum cognoverant, legatos quoque versum
dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt. Mittunturetiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris
Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde auxilia ducesque arcessuntur. Quorumadventu magna cum auctoritate et magna [cum]
hominum multitudine bellum gerere conantur. Duces vero ii deliguntur qui una cumQ. Sertorio omnes annos fuerant
summamque scientiam rei militaris habere existimabantur. Hi consuetudine populiRomani loca capere, castra munire,
commeatibus nostros intercludere instituunt. Quod ubi Crassus animadvertit, suascopias propter exiguitatem non facile diduci,
hostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eamcausam minus commode frumentum
commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunctandumexistimavit quin pugna decertaret. Hac re ad
consilium delata, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnaeconstituit.

[24] Prima luce productis omnibus copiis duplici acieinstituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent
expectabat. Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriampaucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant,
tamen tutius esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sine vulnerevictoria potiri, et si propter inopiam rei
frumentariae Romani se recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinisinfirmiore animo adoriri cogitabant. Hoc consilio
probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant. Hac reperspecta Crassus, cum sua cunctatione atque
opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissentatque omnium voces audirentur expectari diutius non
oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostiumcastra contendit.

[25] Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telisconiectis defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus
ad pugnam non multum Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis etad aggerem caespitibus comportandis speciem
atque opinionem pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constanter ac nontimide pugnaretur telaque ex loco superiore
missa non frustra acciderent, equites circumitis hostium castris Crassorenuntiaverunt non eadem esse diligentia ab decumana
porta castra munita facilemque aditum habere.

[26] Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiispollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit. Illi,
ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictaeintritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis,
ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnamintentis celeriter ad eas quas diximus munitiones
pervenerunt atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam planeab his videri aut quid rei gereretur cognosci
posset. Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis viribus, quodplerumque in spe victoriae accidere consuevit,
acrius impugnare coeperunt. Hostes undique circumventi desperatis omnibus rebusse per munitiones deicere et fuga salutem
petere contenderunt. Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex milium Lnumero, quae ex Aquitania Cantabrisque
convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se in castrarecepit.

[27] Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crassodedidit obsidesque ultro misit; quo in numero fuerunt Tarbelli,
Bigerriones, Ptianii, Vocates, Tarusates, Elusates, Gates, Ausci, Garumni,Sibusates, Cocosates: paucae ultimae nationes anni
tempore confisae, quod hiems suberat, id facere neglexerunt.

[28] Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestaserat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique
supererant, qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent,arbitratus id bellum celeriter confici posse eo
exercitum duxit; qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gererecoeperunt. Nam quod intellegebant maximas nationes, quae
proelio contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas acpaludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. Ad
quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire instituissetneque hostis interim visus esset, dispersis in opere
nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetumfecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt eosque in
silvas repulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis secutipaucos ex suis deperdiderunt.

[29] Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit,et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus
fieri posset, omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabatet pro vallo ad utrumque latus extruebat.
Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atqueextrema impedimenta a nostris tenerentur, ipsi
densiores silvas peterent, eius modi sunt tempestates consecutae uti opusnecessario intermitteretur et continuatione imbrium
diutius sub pellibus milites contineri non possent. Itaque vastatis omnibuseorum agris, vicis aedificiisque incensis, Caesar
exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus quaeproxime bellum fecerant, in hibernis conlocavit.