Liber IV
[1] Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crassoconsulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna
[cum] multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quoRhenus influit. Causa transeundi fuit quod ab
Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur.Sueborum gens est longe maxima et
bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibusquotannis singula milia armatorum bellandi
causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hirursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi
remanent. Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. Sedprivati ac separati agri apud eos nihil est, neque
longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multum frumento,sed maximam partem lacte atque pecore vivunt
multum sunt in venationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitationeet libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut
disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit etimmani corporum magnitudine homines efficit. Atque
in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeterpelles habeant quicquam, quarum propter
exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.
[2] Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendanthabeant, quam quo ullam rem ad se importari
desiderent. Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impensoparant pretio, Germani importatis non
utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidianaexercitatione summi ut sint laboris efficiunt.
Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equoseodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se
celeriter, cum usus est, recipiunt: neque eorum moribus turpius quicquam autinertius habetur quam ephippiis uti. Itaque ad
quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent. Vinum omninoad se importari non patiuntur, quod ea re
ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
[3] Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacareagros: hac re significari magnum numerum
civitatum suam vim sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis circitermilia passuum C agri vacare dicuntur. Ad alteram
partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captusGermanorum; ii paulo, quamquam sunt eiusdem
generis, sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eosmercatores ventitant et ipsi propter
propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti. Hos cum Suebi multissaepe bellis experti propter amplitudinem
gravitatem civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibifecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.
[4] In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; quicomplures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad
extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati adRhenum pervenerunt, quas regiones Menapii
incolebant. Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia vicosque habebant;sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis
aedificiis quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositispraesidiis Germanos transire prohibebant. Illi
omnia experti, cum neque vi contendere propter inopiam navium neque clamtransire propter custodias Menapiorum possent,
reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt et tridui viam progressirursus reverterunt atque omni hoc itinere una nocte
equitatu confecto inscios inopinantes Menapios oppresserunt, qui de Germanorumdiscessu per exploratores certiores facti sine
metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant. His interfectis navibus eorumoccupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae
citra Rhenum erat certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorumaedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum
copiis aluerunt.
[5] His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus, quodsunt in consiliis capiendis mobiles et novis
plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. Est enim hocGallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos
consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoveritquaerant et mercatores in oppidis vulgus
circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint pronuntiarecogat. His rebus atque auditionibus permoti de
summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesseest, cum incertis rumoribus serviant et pleri ad
voluntatem eorum ficta respondeant.
[6] Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello, occurreret, maturiusquam consuerat ad exercitum proficiscitur. Eo cum
venisset, ea quas fore suspicatus erat facta cognovit: missas legationes ab nonnullis civitatibus ad Germanos invitatos eos uti ab
Rheno discederent: omnia quae[que] postulassent ab se fore parata. Qua speadducti Germani latius iam vagabantur et in fines
Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, pervenerant. PrincipibusGallice evocatis Caesar ea quae cognoverat
dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis et confirmatis equitatuimperato bellum cum Germanis gerere
constituit.
[7] Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facerecoepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A
quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haecfuit oratio: Germanos neque priores populo
Romano bellum inferre neque tamen recusare, si lacessantur, quin armiscontendant, quod Germanorum consuetudo [haec] sit a
maioribus tradita, Quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. Haectamen dicere venisse invitos, eiectos domo; si
suam gratiam Romani velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agrosattribuant vel patiantur eos tenere quos armis possederint:
sese unis Suebis concedere, quibus ne di quidem immortales pares esse possint;reliquum quidem in terris esse neminem quem
non superare possint.
[8] Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit orationis: sibinullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia
remanerent; neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint alienosoccupare; neque ullos in Gallia vacare agros qui dari
tantae praesertim multitudini sine iniuria possint; sed licere, si velint, inUbiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et
de Sueborum iniuriis querantur et a se auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus.
[9] Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diemtertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se
castra moveret petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit.Cognoverat enim magnam partem equitatus ab iis
aliquot diebus ante praedandi frumentandi causa ad Ambivaritos trans Mosammissam: hos expectari equites atque eius rei causa
moram interponi arbitrabatur.
[10] [Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et partequadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus
insulam efficit Batavorum, in Oceanum influit neque longius ab Oceano milibuspassuum LXXX in Rhenum influit. Rhenus
autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per finesNantuatium, Helvetiorum, Sequanorum,
Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur et, ubi Oceanoadpropinquavit, in plures diffluit partes multis
ingentibus insulis effectis, quarum pars magna a feris barbaris nationibusincolitur, ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium
vivere existimantur, multis capitibus in Oceanum influit.]
[11] Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset, ut eratconstitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere
congressi magnopere ne longius progrederetur orabant. Cum id non impetrassent,petebant uti ad eos [equites] qui agmen
antecessissent praemitteret eos pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceretin Ubios legatos mittendi; quorum si principes ac
senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferreturse usuros ostendebant: ad has res conficiendas
sibi tridui spatium daret. Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabaturut tridui mora interposita equites eorum qui
abessent reverterentur; tamen sese non longius milibus passuum IIII aquationiscausa processurum eo die dixit: huc postero die
quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. Interim adpraefectos, qui cum omni equitatu
antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et si ipsilacesserentur, sustinerent quoad ipse cum exercitu
propius accessisset.
[12] At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V miliumnumerus, cum ipsi non amplius DCCC equites
haberent, quod ii qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondumredierant, nihil timentibus nostris, quod legati
eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab hispetitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt;
rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equiscompluribus nostris deiectis reliquos in fugam
coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam inconspectum agminis nostri venissent. In eo proelio
ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX, in his vir fortissimus PisoAquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in
civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus. Hic cum fratriintercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex
periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissimerestitit; cum circumventus multis vulneribus acceptis
cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset,incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus
est.
[13] Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos nequecondiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum
atque insidias petita pace ultro bellum intulissent; expectare vero dum hostiumcopiae augerentur equitatus reverteretur summae
dementiae esse iudicabat, et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eoshostes uno proelio auctoritatis essent consecuti
sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. Hisconstitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore
communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret, oportunissima res accidit,quod postridie eius diei mane eadem et perfidia
et simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natuadhibitis, ad eum in castra venerunt, simul, ut
dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent,proelium pridie commisissent, simul ut, si quid
possent, de indutiis fallendo impetrarent. Quos sibi Caesar oblatos gavisusillos retineri iussit; ipse omnes copias castris D eduxit
equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequiiussit.
[14] Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere confecto, priusad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani
sentire possent. Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventusnostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque
arma capiendi spatio dato perturbantur, copiasne adversus hostem ducere ancastra defendere an fuga salutem petere praestaret.
Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristinidiei perfidia incitati in castra inruperunt. Quo loco qui
celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carrosimpedimentaque proelium commiserunt; at reliqua
multitudo puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenumtransierant) passim fugere coepit, ad quos
consectandos Caesar equitatum misit.
[15] Germani post tergum clamore audito, cum suos interfiei viderent, armisabiectis signis militaribus relictis se ex castris
eiecerunt, et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fugadesperata, magno numero interfecto, reliqui se in
flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressiperierunt. Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis
vulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX miliumfuisset, se in castra receperunt. Caesar iis
quos in castris retinuerat discedendi potestatem fecit. Illi suppliciacruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant,
remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.
[16] Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenumesse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod,
cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoquerebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse
et audere populi Romani exercitum Rhenum transire. Accessit etiam quod illa parsequitatus Usipetum et Tencterorum, quam
supra commemoravi praedandi frumentandi causa Mosam transisse neque proeliointerfuisse, post fugam suorum se trans
Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat. Ad quos cumCaesar nuntios misisset, qui postularent eos
qui sibi Galliae bellum intulissent sibi dederent, responderunt: populi Romaniimperium Rhenum finire; si se invito Germanos in
Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii autpotestatis trans Rhenum postularet? Ubii autem, qui
uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsidesdederant, magnopere orabant ut sibi auxilium
ferret, quod graviter ab Suebis premerentur; vel, si id facere occupationibusrei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum
transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus
Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorumnationes, uti opinione et amicitia populi Romani
tuti esse possint. Navium magnam copiam ad transportandum exercitumpollicebantur.
[17] Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decrevat; sednavibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur
neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summadifficultas faciendi pontis proponebatur propter
latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum autaliter non traducendum exercitum existimabat.
Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia. paulum ab imopraeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo
pedum duorum inter se iungebat. Haec cum machinationibus immissa in flumendefixerat fistucisque adegerat, non sublicae
modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturamfluminis procumberent, iis item contraria duo ad
eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vimatque impetu fluminis conversa statuebat.
Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorumiunctura distabat, binis utrimque fibulis ab
extrema parte distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partemrevinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum
natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.Haec derecta materia iniecta contexebantur ac
longuriis cratibusque consternebantur; ac nihilo setius sublicae et adinferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro
ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent, et aliaeitem supra pontem mediocri spatio, ut, si
arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae, hisdefensoribus earum rerum vis minueretur neu
ponti nocerent.
[18] Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effectoexercitus traducitur. Caesar ad utramque partem
pontis firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim acompluribus civitatibus ad eum legati veniunt; quibus
pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduciiubet. At Sugambri, ex eo tempore quo pons
institui coeptus est fuga comparata, hortantibus iis quos ex Tencteris atqueUsipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant
suaque omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant.
[19] Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisqueincensis frumentisque succisis, se in fines
Ubiorum recepit atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur,haec ab iis cognovit: Suebos, postea quam per
exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios inomnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent,
liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes qui arma ferrepossent unum in locum convenirent. Hunc esse
delectum medium fere regionum earum quas Suebi obtinerent; hic Romanorumadventum expectare atque ibi decertare
constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis, quarumrerum causa exercitum traducere constituerat, ut
Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret,diebus omnino XVIII trans Rhenum
consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se inGalliam recepit pontemque rescidit.
[20] Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnisGallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen
in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibusnostris inde subministrata auxilia intellegebat, et si
tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui forearbitrabatur, si modo insulam adiisset, genus hominum
perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erantincognita. Neque enim temere praeter mercatores illo
adit quisquam, neque his ipsis quicquam praeter oram maritimam atque easregiones quae sunt contra Galliam notum est. Itaque
vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo nequequae aut quantae nationes incolerent, neque
quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent admaiorem navium multitudinem idonei portus
reperire poterat.
[21] Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum essearbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit.
Huic mandat ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cumomnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod
inde erat brevissimus in Britanniam traiectus. Huc naves undique ex finitimisregionibus et quam superiore aestate ad Veneticum
bellum fecerat classem iubet convenire. Interim, consilio eius cognito et permercatores perlato ad Britannos, a compluribus
insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atqueimperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis,
liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent, eos domumremittit et cum iis una Commium, quem ipse
Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consiliumprobabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur
cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat quaspossit adeat civitates horteturque ut populi
Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet. Volusenus perspectisregionibus omnibus quantum ei facultatis
dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, V. die adCaesarem revertitur quaeque ibi perspexisset
renuntiat.
[22] Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna parteMorinorum ad eum legati venerunt, qui se de
superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostraeconsuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent,
seque ea quae imperasset facturos pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis oportuneaccidisse arbitratus, quod neque post tergum
hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatemhabebat neque has tantularum rerum occupationes
Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat. Quibusadductis eos in fidem recipit. Navibus
circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duastransportandas legiones existimabat, quod praeterea
navium longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit. Hucaccedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco a
milibus passuum VIII vento tenebantur quo minus in eundem portum venire possent:has equitibus tribuit. Reliquum exercitum
Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eospagos Morinorum a quibus ad eum legati non
venerant ducendum dedit. P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satisesse arbitrabatur portum tenere iussit.
[23] His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem III.fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum
progredi et naves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardiusesset administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum
primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus eitas hostiumcopias armatas conspexit. Cuius loci haec erat natura
atque ita montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus inlitus telum adigi posset. Hunc ad egrediendum
nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent ad horamnonam in ancoris expectavit. Interim legatis
tribunisque militum convocatis et quae ex Voluseno cognovisset et quae fierivellet ostendit monuitque, ut rei militaris ratio,
maximeque ut maritimae res postularent, ut, cum celerem atque instabilem motumhaberent, ad nutum et ad tempus D omnes
res ab iis administrarentur. His dimissis, et VII ab eo loco progressus apertoac plano litore naves constituit.
[24] At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariis,quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt,
reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causassumma difficultas, quod naves propter
magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem, ignotislocis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum
oppressis simul et de navibus desiliendum et in auctibus consistendum et cumhostibus erat pugnandum, cum illi aut ex arido aut
paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis, audactertela coicerent et equos insuefactos incitarent.
Quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, noneadem alacritate ac studio quo in pedestribus uti
proeliis consuerant utebantur.
[25] Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species eratbarbaris inusitatior et motus ad usum expeditior,
paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertumhostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis
hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam etnavium figura et remorum motu et inusitato genere
tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. Atquenostris militibus cunctantibus, maxime
propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, utea res legioni feliciter eveniret, ‘ desilite’, inquit, ‘
milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atqueimperatori officium praestitero.’ Hoc cum voce
magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tumnostri cohortati inter se, ne tantum dedecus
admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis primi navibuscum conspexissent, subsecuti hostibus
adpropinquaverunt.
[26] Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordinesservare neque firmiter insistere neque signa subsequi
poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat,magnopere perturbabantur; hostes vero, notis
omnibus vadii, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientesconspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur, plures
paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coiciebant. Quodcum animadvertisset Caesar, scaphas longarum
navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et quos laborantesconspexerat, his subsidia submittebat. Nostri, simul
in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt atqueeos in fugam dederunt; neque longius prosequi
potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hocunum ad pristinam fortunam Caesari defuit.
[27] Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim adCaesarem legatos de pace miserunt; obsides sese
daturos quaeque imperasset facturos polliciti sunt. Una cum his legatis CommiusAtrebas venit, quem supra demonstraveram a
Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratorismodo Caesaris mandata deferret,
comprehenderant atque in vincula coniecerant; tum proelio facto remiserunt et inpetenda pace eius rei culpam in multitudinem
contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur petiverunt. Caesar questusquod, cum ultro in continentem legatis missis
pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere se imprudentiaedixit obsidesque imperavit; quorum illi partem
statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sesedaturos dixerunt. Interea suos in agros remigrare
iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesaricommendare coeperunt.
[28] His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniamventum naves XVIII, de quibus supra demonstratum
est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quae cumadpropinquarent Britanniae et ex castris
viderentur, tanta tempestas subito coorta est ut nulla earum cursum tenereposset, sed aliae eodem unde erant profectae
referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum,magno suo cum periculo deicerentur; quae tamen
ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altumprovectae continentem petierunt.
[29] Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies a maritimos aestusmaximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id
erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitumtransportandum curaverat,] quas Caesar in aridum
subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae,tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut
administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquae cumessent funibus, ancoris reliquisque armamentis
amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totiusexercitus perturbatio facta est. Neque enim naves
erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naveserant usui, et, quod omnibus constabat hiemari
in Gallia oportere, frumentum in his locis in hiemem provisum non erat.
[30] Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium adCaesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites
et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum excastrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant
etiam angustior quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, optimumfactu esse duxerunt rebellione facta frumento
commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod his superatis autreditu interclusis neminem postea belli
inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursusconiuratione facta paulatim ex castris discedere et suos
clam ex agris deducere coeperunt.
[31] At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventunavium suarum et ex eo quod obsides dare
intermiserant fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidiacomparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie
in castra conferebat et, quae gravissime adflictae erant naves, earum materiaatque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae
ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat. Itaque, cum summo studioa militibus administraretur, XII navibus
amissis, reliquis ut navigari satis commode posset effecit.
[32] Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quaeappellabatur VII, neque ulla ad id tempus belli
suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam incastra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in
statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo ferret inea parte videri quam in partem legio iter
fecisset. Caesar id quod erat suspicatus aliquid novi a barbaris initumconsilii, cohortes quae in statione erant secum in eam
partem proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari etconfestim sese subsequi iussit. Cum paulo longius a
castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et confertalegione ex omnibus partibus tela coici animadvertit.
Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua,suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in
silvis delituerant; tum dispersos depositis armis in metendo occupatos Subitoadorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus
perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
[33] Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant ettela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu
rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmasinsinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur.
Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus conlocant ut, siilli a multitudine hostium premantur, expeditum ad
quos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliispraestant, ac tantum usu cotidiano et
exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equossustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem
percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipereconsuerint.
[34] Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] tempore oportunissimoCaesar auxilium tulit: namque eius adventu
hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendumhostem et committendum proelium alienum esse
tempus arbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in castralegiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris
omnibus occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae suntcontinuos complures dies tempeststes, quae et nostros in
castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios inomnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum
militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suiliberandi facultas daretur, si Romanos castris
expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatusequitatusque coacta ad castra venerunt.
[35] Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut,si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent,
tamen nactus equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est,secum transportaverat, legiones in acie pro
castris constituit. Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostesferre non potuerunt ac terga verterunt. Quos
tanto spatio secuti quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures exiis occiderunt, deinde omnibus longe lateque
aedificiis incensis se in castra receperunt.
[36] Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. HisCaesar numerum obsidum quem ante imperaverat
duplicavit eosque in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctiiinfirmis navibus hiemi navigationem subiciendam
non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem navessolvit, quae omnes incolumes ad
continentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquaecapere non potuerunt et paulo infra delatae
sunt.
[37] Quibus ex navibus cum essent eiti milites circiter CCC atque in castracontenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam
proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorumnumero circumsteterunt ac, si sese interfici
nollent, arma ponere iusserunt. Cum illi orbe facto sese defenderent, celeriterad clamorem hominum circiter milia VI
convenerunt; qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxiliomisit. Interim nostri milites impetum hostium
sustinuerunt atque amplius horis IIII fortissime pugnaverunt et paucisvulneribus acceptis complures ex iis occiderunt. Postea
vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis armis tergaverterunt magnusque eorum numerus est occisus.
[38] Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas exBritannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant
misit. Qui cum propter siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quoperfugio superiore anno erant usi, omnes fere in
potestatem Labieni venerunt. At Q. Titurius et L. Cotta legati, qui inMenapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris
vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes indensissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem
receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omninocivitates ex Britannia obsides miserunt,
reliquae neglexerunt. His rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XXsupplicatio a senatu decreta est.