[1] L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernisCaesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat
quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandasveteresque reficiendas curarent. Earum modum
formamque demonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facithumiliores quam quibus in nostro mari uti
consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minusmagnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad
onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus inreliquis utimur maribus. Has omnes actuarias
imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat. Ea quae sunt usui adarmandas naves ex Hispania apportari iubet. Ipse
conventibus Galliae citeribris peractis in Illyricum proficiscitur, quod aPirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari
audiebat. Eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locumconvenire iubet. Qua re nuntiata Pirustae legatos ad
eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio, sesequeparatos esse demonstrant omnibus rationibus de
iniuriis satisfacere. Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque adcertam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese
bello civitatem persecuturum demonstrat. Eis ad diem adductis, ut imperaverat,arbitros inter civitates dat qui litem aestiment
poenamque constituant.

[2] His confectis rebus conventibusque peractis, in citerioremGalliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum
venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in summa omniumrerum inopia circiter sescentas eius generis cuius
supra demonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas neque multumabesse ab eo quin paucis diebus deduci possint.
Collaudatis militibus atque eis qui negotio praefuerant, quid fieri velitostendit atque omnes ad portum Itium convenire iubet, quo
ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter miliumpassuum XXX transmissum a continenti:
huic rei quod satis esse visum est militum reliquit. Ipse cum legionibusexpeditis IIII et equitibus DCCC in fines Treverorum
proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebantGermanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.

[3] Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valetmagnasque habet copias peditum Rhenumque, ut supra
demonstravimus, tangit. In ea civitate duo de principatu inter se contendebant,Indutiomarus et Cingetorix; e quibus alter, simul
atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit, se suosqueomnes in officio futuros neque ab amicitia
populi Romani defecturos confirmavit quaeque in Treveris gererentur ostendit. AtIndutiomarus equitatum peditatumque cogere,
eisque qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam abditis,quae ingenti magnitudine per medios fines
Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit.Sed posteaquam nonnulli principes ex ea
civitate et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitusperterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus
ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, veritus ne abomnibus desereretur Indutiomarus legatos ad
Caesarem mittit: sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse,quo facilius civitatem in officio contineret, ne
omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur: itaque essecivitatem in sua potestate, seseque, si Caesar
permitteret, ad eum in castra venturum, suas civitatisque fortunas eius fideipermissurum.

[4] Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerenturquaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in
Treveris consumere cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis,Indutiomarum ad se cum CC obsidibus venire
iussit. His adductis, in eis filio propinquisque eius omnibus, quos nominatimevocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque
est uti in officio maneret; nihilo tamen setius principibus Treverorum ad seconvocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit,
quod cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatureius auctoritatem inter suos quam plurimum valere,
cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id tulit factum graviterIndutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et, qui
iam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit.

[5] His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cumlegionibus pervenit. Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant,
tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectaerevertisse; reliquas paratas ad navigandum
atque omnibus rebus instructas invenit. Eodem equitatus totius Galliae convenit,numero milium quattuor, principesque ex
omnibus civitatibus; ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat,relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum
ducere decreverat, quod, cum ipse abesset, motum Galliae verebatur.

[6] Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobisdictum est. Hunc secum habere in primis constituerat, quod
eum cupidum rerum novarum, cupidum imperi, magni animi, magnae inter Gallosauctoritatis cognoverat. Accedebat huc quod
in concilio Aeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri;quod dictum Aedui graviter ferebant, neque
recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant. Id factumex suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille
omnibus primo precibus petere contendit ut in Gallia relinqueretur, partim quodinsuetus navigandi mare timeret, partim quod
religionibus impediri sese diceret. Posteaquam id obstinate sibi negari vidit,omni spe impetrandi adempta principes Galliae
sollicitare, sevocare singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent:metu territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni
nobilitate spoliaretur; id esse consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliaeinterficere vereretur, hos omnes in Britanniam
traductos necaret; fidem reliquis interponere, iusiurandum poscere, ut quod esseex usu Galliae intellexissent communi consilio
administrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.

[7] Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduaedignitatis tribuebat, coercendum atque deterrendum quibuscumque rebus
posset Dumnorigem statuebat; quod longius eius amentiam progredi videbat,prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere
posset. Itaque dies circiter XXV in eo loco commoratus, quod Corus ventusnavigationem impediebat, qui magnam partem
omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam ut in officioDumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius
consilia cognosceret: tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesqueconscendere in naves iubet. At omnium impeditis
animis Dumnorix cum equitibus Aeduorum a castris insciente Caesare domumdiscedere coepit. Qua re nuntiata Caesar
intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis magnam partem equitatusad eum insequendum mittit retrahique imperat;
si vim faciat neque pareat, interfici iubet, nihil hunc se absente pro sanofacturum arbitratus, qui praesentis imperium neglexisset.
Ille enim revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorarecoepit, saepe clamitans liberum se liberaeque
esse civitatis. Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atqueinterficiunt: at equites Aedui ad Caesarem omnes revertuntur.

[8] His rebus gestis, Labieno in continente cum tribuslegionibus et equitum milibus duobus relicto ut portus tueretur et rem
frumentariam provideret quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumquepro tempore et pro re caperet, ipse cum quinque
legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat, ad solisoccasum naves solvit et leni Africo provectus media
circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit, et longius delatus aestu ortaluce sub sinistra Britanniam relictam conspexit.
Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam partem insulaecaperet, qua optimum esse egressum
superiore aestate cognoverat. Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda,qui vectoriis gravibusque navigiis non intermisso
remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt. Accessum est ad Britanniamomnibus navibus meridiano fere tempore,
neque in eo loco hostis est visus; sed, ut postea Caesar ex captivis cognovit,cum magnae manus eo convenissent, multitudine
navium perterritae, quae cum annotinis privatisque quas sui quisque commodifecerat amplius octingentae uno erant visae
tempore, a litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.

[9] Caesar eito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi excaptivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus
decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, detertia vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus
navibus, quod in litore molli atque aperto deligatas ad ancoram relinquebat, etpraesidio navibus Q. Atrium praefecit. Ipse noctu
progressus milia passuum circiter XII hostium copias conspicatus est. Illiequitatu atque essedis ad flumen progressi ex loco
superiore nostros prohibere et proelium committere coeperuut. Repulsi abequitatu se in silvas abdiderunt, locum nacti egregie et
natura et opere munitum, quem domestici belli, ut videbantur, causa iam antepraeparaverant: nam crebris arboribus succisis
omnes introitus erant praeclusi. Ipsi ex silvis rari propugnabant nostrosqueintra munitiones ingredi prohibebant. At milites
legionis septimae, testudine facta et aggere ad munitiones adiecto, locumceperunt eosque ex silvis expulerunt paucis vulneribus
acceptis. Sed eos fugientes longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturamignorabat, et quod magna parte diei consumpta
munitioni castrorum tempus relinqui volebat.

[10] Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque inexpeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur. His
aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites aQuinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent
superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque inlitore eiectas esse, quod neque ancorae
funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent;itaque ex eo concursu navium magnum esse
incommodum acceptum.

[11] His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocariatque in itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; eadem
fere quae ex nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic ut amissiscirciter XL navibus reliquae tamen refici posse magno
negotio viderentur. Itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti aliosarcessi iubet; Labieno scribit, ut quam plurimas posset
eis legionibus, quae sunt apud eum, naves instituat. Ipse, etsi res erat multaeoperae ac laboris, tamen commodissimum esse
statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione coniungi. In his rebuscirciter dies X consumit ne nocturnis quidem
temporibus ad laborem militum intermissis. Subductis navibus castrisque egregiemunitis easdem copias, quas ante, praesidio
navibus reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur. Eo cum venisset,maiores iam undique in eum locum copiae
Britannorum convenerant summa imperi bellique administrandi communi consiliopermissa Cassivellauno, cuius fines a maritimis
civitatibus fiumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter miliapassuum LXXX. Huic superiore tempore cum reliquis
civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permotiBritanni hunc toti bello imperioque praefeceraut.

[12] Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos ininsula ipsi memoria proditum dicunt, maritima ab eis, qui praedae ac
belli inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibuscivitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo
pervenerunt) et bello illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt.Hominum est infinita multitudo creberrimaque
aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus. Vtuntur aut aere autnummo aureo aut taleis ferreis ad certum
pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneisregionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est
copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est,praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et
anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Locasunt temperatiora quam in Gallia,
remissioribus frigoribus.

[13] Insula natura triquetra, cuius unum latus est contraGalliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes
ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat.Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta.
Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia,dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia,
sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. In hoc mediocursu est insula, quae appellatur Mona: complures
praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus insulis nonnulliscripserunt dies continuos triginta sub bruma esse
noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aquamensuris breviores esse quam in continenti noctes
videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorummilium. Tertium est contra septentriones; cui parti
nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat.Hoc milia passuum octingenta in longitudinem
esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.

[14] Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantiumincolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica
differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte etcarne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se
Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridioressunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso
atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Vxores habentdeni duodenique inter se communes et maxime
fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati, eorumhabentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta
est.

[15] Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatunostro in itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus partibus
superiores fuerint atque eos in silvas collesque compulerint; sed compluribusinterfectis cupidius insecuti nonnullos ex suis
amiserunt. At illi intermisso spatio imprudentibus nostris atque occupatis inmunitione castrorum subito se ex statione pro castris
collocati, acriter pugnaverunt, duabusque missis subsidio cohortibus a Caesareatque eis primis legionum duarum, cum hae
perexiguo intermisso loci spatio inter se constitissent, novo genere pugnaeperterritis nostris per medios audacissime perruperunt
seque inde incolumes receperunt. Eo die Quintus Laberius Durus, tribunus militum,interficitur. Illi pluribus submissis cohortibus
repelluntur.

[16] Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac procastris dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem
armorum, quod neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent,minus aptos esse ad huius generis hostem,
equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiamconsulto plerumque cederent et, cum paulum ab
legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proeliocontenderent. Equestris autem proeli ratio et
cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat. Accedebat huc utnumquam conferti sed rari magnisque
intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios aliideinceps exciperent, integrique et recentes defetigatis
succederent.

[17] Postero die procul a castris hostes in collibusconstiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio
lacessere coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones atqueomnem equitatum cum Gaio Trebonio legato
misisset, repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti absignis legionibusque non absisterent. Nostri acriter
in eos impetu facto reppulerunt neque finem sequendi fecerunt, quoad subsidioconfisi equites, cum post se legiones viderent,
praecipites hostes egerunt magnoque eorum numero interfecto neque sui colligendineque consistendi aut ex essedis desiliendi
facultatem dederunt. Ex hac fuga protinus, quae undique convenerant, auxiliadiscesserunt, neque post id tempus umquam
summis nobiscum copiis hostes contenderunt.

[18] Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in finesCassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco
pedibus, atque hoc aegre, transiri potest. Eo cum venisset, animum advertit adalteram fluminis ripam magnas esse copias
hostium instructas. Ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemquegeneris sub aqua defixae sudes flumine
tegebantur. His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar praemisso equitatuconfestim legiones subsequi iussit. Sed ea
celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua exstarent, uthostes impetum legionum atque equitum sustinere
non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.

[19] Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni depositaspe contentionis dimissis amplioribus copiis milibus circiter
quattuor essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex viaexcedebat locisque impeditis ac silvestribus sese
occultabat, atque eis regionibus quibus nos iter facturos cognoverat pecoraatque homines ex agris in silvas compellebat et, cum
equitatus noster liberius praedandi vastandique causa se in agros eiecerat,omnibus viis semitisque essedarios ex silvis emittebat
et magno cum periculo nostrorum equitum cum eis confligebat atque hoc metulatius vagari prohibebat. Relinquebatur ut neque
longius ab agmine legionum discedi Caesar pateretur, et tantum in agrisvastandis incendiisque faciendis hostibus noceretur,
quantum labore atque itinere legionarii milites efficere poterant.

[20] Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionumcivitas, ex qua Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad
eum in continentem Galliam venerat, cuius pater in ea civitate regnum obtinueratinterfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga
mortem vitaverat, legatos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dediturosatque imperata facturos; petunt, ut
Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat, quipraesit imperiumque obtineat. His Caesar imperat
obsides quadraginta frumentumque exercitui Mandubraciumque ad eos mittit. Illiimperata celeriter fecerunt, obsides ad
numerum frumentumque miserunt.

[21] Trinobantibus defensis adque ab omni militum niuriaprohibitis Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus
missis sese Caesari dedumt. Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidumCassivellauni abesse silvis paludibusque munitum,
quo satis magnus hominum pecorisque numerus onvenerit. Oppidum autem Britannivocant, cum silvas impeditas vallo atque
fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt. Eoproficiscitur cum legionibus: locum reperit
egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnarecontendit. Hostes paulisper morati militum
nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt. Magnusibi numerus pecoris repertus, multique in fuga
sunt comprehensi atque interfecti.

[22] Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium,quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus
quattuor reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntiosmittit atque eis imperat uti coactis omnibus copiis
castra navalia de improviso adoriantur atque oppugent. Ei cum ad castravenissent, nostri eruptione facta multis eorum
interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolumes reduxerunt.Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot detrimentis
acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum legatosper Atrebatem Commium de deditione ad
Caesarem mittit. Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propterrepentinos Galliae motus, neque multum aestatis
superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et quidin annos singulos vectigalis populo Romano
Britannia penderet constituit; interdicit atque imperat Cassivellauno, neMandubracio neu Trinobantibus noceat.

[23] Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, navesinvenit refectas. His deductis, quod et captivorum magnum numerum
habebat, et nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitumreportare instituit. Ac sic accidit, uti ex
tanto navium numero tot navigationibus neque hoc neque superiore anno ullaomnino navis, quae milites portaret, desideraretur;
at ex eis, quae inanes ex continenti ad eum remitterentur et prioris commeatuseitis militibus et quas postea Labienus faciendas
curaverat numero LX, perpaucae locum caperent, reliquae fere omnes reicerentur.Quas cum aliquamdiu Caesar frustra
exspectasset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quod aequinoctiumsuberat, necessario angustius milites collocavit ac
summa tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima luceterram attigit omnesque incolumes naves perduxit.

[24] Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivaeperacto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates
angustius provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum inhibernis collocare legionesque in plures civitates
distribuere. Ex quibus unam in Morinos ducendam Gaio Fabio legato dedit, alteramin Nervios Quinto Ciceroni, tertiam in
Esubios Lucio Roscio; quartam in Remis cum Tito Labieno in confinio Treverorumhiemare iussit. Tres in Belgis collocavit: eis
Marcum Crassum quaestorem et Lucium Munatium Plancum et Gaium Trebonium legatospraefecit. Vnam legionem, quam
proxime trans Padum conscripserat, et cohortes V in Eburones, quorum pars maximaest inter Mosam ac Rhenum, qui sub
imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit. Eis militibus Quintum TituriumSabinum et Lucium Aurunculeium Cottam legatos
praeesse iussit. Ad hunc modum distributis legionibus facillime inopiaefrumentariae sese mederi posse existimavit. Atque harum
tamen omnium legionum hiberna praeter eam, quam Lucio Roscio im pacatissimam etquietissimam partem ducendam dederat,
milibus passuum centum continebantur. Ipse interea, quoad legiones collocatasmunitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari
constituit.

[25] Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuiusmaiores in sua civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius
virtute atque in se benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius operafuerat usus, maiorum locum restituerat. Tertium iam
hunc annum regnantem inimici, multis palam ex civitate eius auctoribus, euminterfecerunt. Defertur ea res ad Caesarem. Ille
veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu deficeret, LuciumPlancum cum legione ex Belgio celeriter in
Carnutes proficisci iubet ibique hiemare quorumque opera cognoverat Tasgetiuminterfectum, hos comprehensos ad se mittere.
Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones tradiderat, certiorfactus est in hiberna perventum locumque hibernis
esse munitum.

[26] Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initiumrepentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et
Catuvolco; qui, cum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissentfrumentumque in hiberna comportavissent, Indutiomari
Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis lignatoribusmagna manu ad castra oppugnatum venerunt. Cum
celeriter nostri arma cepissent vallumque adscendissent atque una ex parteHispanis equitibus emissis equestri proelio superiores
fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt. Tum suo moreconclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad
colloquium prodiret: habere sese, quae de re communi dicere vellent, quibusrebus controversias minui posse sperarent.

[27] Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, equesRomanus, familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania
quidam, qui iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quosAmbiorix ad hunc modum locutus est: Sese
pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius operastipendio liberatus esset, quod Aduatucis, finitimis
suis, pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius ab Caesareremissi essent, quos Aduatuci obsidum numero missos
apud in servitute et catenis tenuissent; neque id, quod fecerit de oppugnationecastrorum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse,
sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus haberet iurisin se multitudo quam ipse in multitudinem. Civitati
porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resisterenon potuerit. Id se facile ex humilitate sua
probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanumsuperari posse confidat. Sed esse Galliae
commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem,ne qua legio alterae legioni subsidio venire
posset. Non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperandacommuni libertate consilium initum videretur.
Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici probeneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro
hospitio, ut suae ac militum saluti consulat. Magnam manum Germanorum conductamRhenum transisse; hanc adfore biduo.
Ipsorum esse consilium, velintne priusquam finitimi sentiant eductos ex hibernismilites aut ad Ciceronem aut ad Labienum
deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo ampliusab eis absit. Illud se polliceri et iureiurando
confirmare tutum iter per fines daturum. Quod cum faciat, et civitati seseconsulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius
meritis gratiam referre. Hac oratione habita discedit Ambiorix.

[28] Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatoc deferunt.Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non
neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilematque humilem Eburonum sua sponte
populo Romano bellum facere ausam vix erat credendum. Itaque ad consilium remdeferunt magnaque inter eos exsistit
controversia. Lucius Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorumordinum centuriones nihil temere agendum neque
ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant: quantasvis [magnas]copias etiam Germanorum sustineri posse munitis
hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultrovulneribus illatis fortissime sustinuerint: re
frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventurasubsidia: postremo quid esse levius aut turpius,
quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?

[29] Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maioresmanus hostium adiunctis Germanis convenissent aut cum aliquid
calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esseoccasionem. Caesarem arbitrari profectum in Italiam;
neque aliter Calnutcs interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, nequeEburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad
castra venturos esse. Non hostem auctorem, sed rem spectare: subesse Rhenum;magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem
et superiores nostras victorias; ardere Galliam tot contumeliis acceptis subpopuli Romani imperium redactam superiore gloria rei
militaris exstincta. Postremo quis hoc sibi persuaderet, sine certa reAmbiorigem ad eiusmodi consilium descendisse? Suam
sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo cumpericulo ad proximam legionem perventuros; si Gallia
omnis cum Germanis consentiret, unam esse in celeritate positam salutem. Cottaequidem atque eorum, qui dissentirent,
consilium quem habere exitum? In quo si non praesens periculum, at certelonginqua obsidione fames esset timenda.

[30] Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cottaprimisque ordinibus acriter resisteretur, “Vincite,” inquit, “siita
vultis,” Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret;”neque is sum,” inquit, “qui gravissime ex vobis mortis
periculo terrear: hi sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationemreposcent, qui, si per te liceat, perendino die cum proximis
hibernis coniuncti communem cum reliquis belli casum sustineant, non reiecti etrelegati longe ab ceteris aut ferro aut fame
intereant.”

[31] Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant,ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum
deducat: facilem esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnessentiant ac probent; contra in dissensione
nullam se salutem perspicere. Res disputatione ad mediam noctem perducitur.Tandem dat Cotta permotus manus: superat
sententia Sabini. Pronuntiatur prima luce ituros. Consumitur vigiliis reliquapars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret,
quid secum portare posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur.Omnia excogitantur, quare nec sine periculo
maneatur, et languore militum et vigiliis periculum augeatur. Prima luce sic excastris proficiscuntur, ut quibus esset persuasum
non ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum, longissimoagmine maximisque impedimentis.

[32] At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque deprofectione eorum senserunt, collocatis insidiis bipertito in silvis
opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorumadventum exspectabant, et cum se maior pars
agminis in magnam convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito seostenderunt novissimosque premere et primos
prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.

[33] Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidareet concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide
atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit,qui in ipso negotio consilium capere coguntur.
At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causamprofectionis auctor non fuisset, nulla in re communi
saluti deerat et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugnamilitis officia praestabat. Cum propter
longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque locofaciendum esset, providere possent, iusserunt
pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. Quodconsilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum
non est, tamen incommode accidit: nam et nostris militibus spem minuit et hostesad pugnam alacriores effecit, quod non sine
summo timore et desperatione id factum videbatur. Praeterea accidit, quod fierinecesse erat, ut vulgo milites ab signis
discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atquearripere properaret, clamore et fletu omnia
complerentur.

[34] At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum totaacie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse
praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia invictoria posita existimarent. Erant et virtute et
studio pugnandi pares; nostri, tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamenomnem spem salutis in virtute ponebant, et
quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat.Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari
iubet, ut procul tela coniciant neu propius accedant et, quam in partem Romaniimpetum fecerint, cedant (levitate armorum et
cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse), rursus se ad signa recipientesinsequantur.

[35] Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cumquaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes
velocissime refugiebant. Interim eam partem nudari necesse erat et ab latereaperto tela recipi. Rursus cum in eum locum unde
erant egressi reverti coeperant, et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximisteterant circumveniebantur; sin autem locum tenere
vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniectatela conferti vitare poterant. Tamen tot incommodis
conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte dieiconsumpta, cum a prima luce ad horam octavam
pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant. Tum Tito Balventio,qui superiore anno primum pilum duxerat, viro
forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; QuintusLucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum
circumvento filio subvenit, interficitur; Lucius Cotta legatus omnes cohortesordinesque adhortans in adversum os funda
vulneratur.

[36] His rebus permotus Quintus Titurius, cum proculAmbiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum
Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille appellatusrespondit: si velit secum colloqui, licere; sperare a
multitudine impetrari posse, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihilnocitum iri, inque eam rem se suam fidem
interponere. Ille cum Cotta saucio communicat, si videatur, pugna ut excedant etcum Ambiorige una colloquantur: sperare ab eo
de sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturumnegat atque in eo perseverat.

[37] Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum sehabebat et primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum
propius Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque utidem faciant imperat. Interim, dum de
condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo,paulatim circumventus interficitur. Tum vero
suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros factoordines perturbant. Ibi Lucius Cotta pugnans
interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra recipiunt unde erantegressi. Ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer,
cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit; ipsepro castris fortissime pugnans occiditur. Illi aegre
ad noctem oppugnationem sustinent; noctu ad unum omnes desperata salute se ipsiinterficiunt. Pauci ex proelio lapsi incertis
itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eumde rebus gestis certiorem faciunt.

[38] Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu inAduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem
neque diem intermittit pedita tumque subsequi iubet. Re demonstrata Aduatucisqueconcitatis postero die in Nervios pervenit
hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quasacceperint iniuriis occasionem dimittant:
interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat;nihil esse negoti subito oppressam legionem
quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem. Facilehac oratione Nerviis persuadet.

[39] Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios,Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio
sunt, quam maximas manus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hibernaadvolant nondum ad eum fama de Tituri morte
perlata. Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut nonnulli milites, quilignationis munitionisque causa in silvas discessissent,
repentino equitum adventu interciperentur. His circumventis magna manu Eburones,Nervii, Aduatuci atque horum omnium
socii et clientes legionem oppugnare incipiunt. Nostri celeriter ad armaconcurrunt, vallum conscendunt. Aegre is dies
sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adeptivictoriam in perpetuum se fore victores
confidebant.

[40] Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litteraemagnis propositis praemiis, si pertulissent: obsessis omnibus viis missi
intercipiuntur. Noctu ex materia, quam munitionis causa comportaverant, turresadmodum CXX excitantur incredibili celeritate;
quae deesse operi videbantur, perficiuntur. Hostes postero die multo maioribuscoactis copiis castra oppugnant, fossam
complent. Eadem ratione, qua pridie, ab nostris resistitur. Hoc idem reliquisdeinceps fit diebus. Nulla pars nocturni temporis ad
laborem intermittitur; non aegris, non vulneratis facultas quietis datur.Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt
noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerusinstituitur; turres contabulantur, pinnae
loricaeque ex cratibus attexuntur. Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset,ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem
relinquebat, ut ultro militum concursu ae vocibus sibi parcere cogeretur.

[41] Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonisaditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui
sese velle dicunt. Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egeratcommemorant: omnem esse in armis Galliam;
Germanos Rhenum transisse; Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari. Adduntetiam de Sabini morte: Ambiorigem ostentant
fidei faciendae causa. Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent,qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in
Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hancinveterascere consuetudinem nolint: licere
illis incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumque in partes velintsine metu proficisci. Cicero ad haec unum modo
respondit: non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armatocondicionem: si ab armis discedere velint, se
adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quaepetierint, impetraturos.

[42] Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedumXV hiberna cingunt. Haec et superiorum annorum consuetudine
ab nobis cognoverant et, quos clam de exercitu habebant captivos, ab eisdocebantur; sed nulla ferramentorum copia quae esset
ad hunc usum idonea, gladiis caespites circumcidere, manibus sagulisque terramexhaurire nitebantur. Qua quidem ex re
hominum multitudo cognosci potuit: nam minus horis tribus milium pedum XV incircuitu munitionem perfecerunt reliquisque
diebus turres ad altitudinem valli, falces testudinesque, quas idem captividocuerant, parare ac facere coeperunt.

[43] Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventesfusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae
more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. Hae celeriter ignemcomprehenderunt et venti magnitudine in omnem
locum castrorum distulerunt. Hostes maximo clamore sicuti parta iam atqueexplorata victoria turres testudinesque agere et scalis
vallum ascendere coeperunt. At tanta militum virtus atque ea praesentia animifuit, ut, cum undique flamma torrerentur
maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnesfortunas conflagrare intellegerent, non
modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidemquisquam, ac tum omnes acerrime
fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunchabuit eventum, ut eo die maximus numerus
hostium vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverantrecessumque primis ultimi non dabant. Paulum
quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallumtertiae cohortis centuriones ex eo, quo stabant, loco
recesserunt suosque omnes removerunt, nutu vocibusque hostes, si introirevellent, vocare coeperunt; quorum progredi ausus
est nemo. Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensaest.

[44] Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, quiprimis ordinibus appropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi
perpetuas inter se controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annisde locis summis simultatibus contendebant.
Ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur, “Quid dubitas,”inquit, ” Vorene? aut quem locum tuae probandae virtutis
exspectas ? hic dies de nostris controversiis iudicabit.” Haec cumdixisset, procedit extra munitiones quaque pars hostium
confertissma est visa irrumpit. Ne Vorenus quidem tum sese vallo continet, sedomnium veritus existi mationem subsequitur.
Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudineprocurrentem traicit; quo percusso et exanimato
hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendifacultatem. Transfigitur scutum Pulloni et
verutum in balteo defigitur. Avertit hic casus vaginam et gladium educereconanti dextram moratur manum, impeditumque
hostes circumsistunt. Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit. Adhunc se confestim a Pullone omnis multitudo
convertit: illum veruto arbitrantur occisum. Gladio comminus rem gerit Vorenusatque uno interfecto reliquos paulum propellit;
dum cupidius instat, in locum deiectus inferiorem concidit. Huic rursuscircumvento fert subsidium Pullo, atque ambo incolumes
compluribus interfectis summa cum laude sese intra munitiones recipiunt. Sicfortuna in contentione et certamine utrumque
versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset, neque diiudicariposset, uter utri virtute anteferendus videretur.

[45] Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio, etmaxime quod magna parte militum confecta vulneribus res ad
paucitatem defensorum pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique adCaesarem mittebantur; quorum pars deprehensa in
conspectu nostrorum militum cum cruciatu necabatur. Erat unus intus Nerviusnomine Vertico, loco natus honesto, qui a prima
obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem praestiterat. Hic servo spelibertatis magnisque persuadet praemiis, ut
litteras ad Caesarem deferat. Has ille in iaculo illigatas effert et Gallusinter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem
pervenit. Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.

[46] Caesar acceptis litteris hora circiter XI diei statimnuntium in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna
aberant ab eo milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisciceleriterque ad se venire. Exit cum nuntio Crassus.
Alterum ad Gaium Fabium legatum mittit, ut in Atrebatium fines legionem adducat,qua sibi iter faciendum sciebat. Scribit
Labieno, si rei publicae commodo facere posset, cum legione ad fines Nerviorumveniat. Reliquam partem exercitus, quod paulo
aberat longius, non putat exspectandam; equites circiter quadringentos exproximis hibernis colligit.

[47] Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventucertior factus eo die milia passuum XX pro cedit. Crassum
Samarobrivae praeficit legionemque attribuit, quod ibi impedimenta exercitus,obsides civitatum, litteras publicas frumentumque
omne quod eo tolerandae hiemis causa devexerat relinquebat. Fabius, ut imperatumerat, non ita multum moratus in itinere cum
legione occurrit. Labienus interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnesad eum Treverorum copiae venissent, veritus,
si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, ut hostium impetum sustinereposset, praesertim quos recenti victoria efferri
sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum periculo legionem ex hiberniseducturus esset; rem gestam in Eburonibus perscribit;
docet omnes equitatus peditatusque copias Treverorum tria milia passuum longe absuis castris consedisse.

[48] Caesar consilio eius probato, etsi opinione triumlegionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium
in celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. Ibi excaptivis cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur,
quantoque in periculo res sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiispersuadet uti ad Ciceronem epistolam deferat.
Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra abhostibus consilia cognoscantur. Si adire non possit,
monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorumabiciat. In litteris scribit se cum legionibus
profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam virtutem retineat. Galluspericulum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit.
Haec casu ad turrim adhaesit neque ab nostris biduo animadversa tertio die aquodam milite conspicitur, dempta ad Ciceronem
defertur. Ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnes laetitiaadficit. Tum fumi incendiorum procul videbantur;
quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.

[49] Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt,ad Caesarem omnibus copiis contendunt. Hae erant armata circiter
milia LX. Cicero data facultate Gallum ab eodem Verticone, quem suprademonstravimus, repetit, qui litteras ad Caesarem
deferat; hunc admonet, iter caute diligenterque faciat: perscribit in litterishostes ab se discessisse omnemque ad eum
multitudinem convertisse. Quibus litteris circiter media nocte Caesar adlatissuos facit certiores eosque ad dimicandum animo
confirmat. Postero die luce prima movet castra et circiter milia passuumquattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem
hostium conspicatur. Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo locodimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem
sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat: consedit et quamaequissimo loco potest castra communit atque
haec, etsi erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis cumimpedimentis, tamen angustiis viarum quam
maxime potest contrahit, eo consilio, ut in summam contemptionem hostibusveniat. Interim speculatoribus in omnes partes
dimissis explorat quo commodissime itinere vallem transire possit.

[50] Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factisutrique sese suo loco continent: Galli, quod ampliores copias, quae
nondum convenerant, exspectabant; Caesar, si forte timoris simulatione hostes insuum locum elicere posset, ut citra vallem pro
castris proelio contenderet, si id efficere non posset, ut exploratis itineribusminore cum periculo vallem rivumque transiret.
Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibuscommittit. Caesar consulto equites cedere
seque in castra recipere iubet, simul ex omnibus partibus castra altiore vallomuniri portasque obstrui atque in his administrandis
rebus quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet.

[51] Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducuntaciemque iniquo loco constituunt, nostris vero etiam de vallo
deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciuntpraeconibusque circummissis pronuntiari
iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire,sine periculo licere; post id tempus non fore
potestatem: ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portissingulis ordinibus caespitum, quod ea non posse
introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complereinciperent. Tum Caesar omnibus portis eruptione facta
equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causaresisteret nemo, magnumque ex eis numerum
occidit atque omnes armis exuit.

[52] Longius prosequi veritus, quod silvae paludesqueintercedebant neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui
videbat, omnibus suis incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit.Institutas turres, testudines munitionesque hostium
admiratur; legione producta cognoscit non decimum quemque esse reliquum militemsine vulnere: ex his omnibus iudicat rebus,
quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae. Ciceronem proeius merito legionemque collaudat; centuriones
singillatim tribunosquc militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutemtestimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et
Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero die contione habita rem gestamproponit, milites consolatur et confirmat: quod
detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendumdocet, quod beneficio deorum immortalium et
virtute eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio neque ipsislongior dolor relinquatur.

[53] Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate devictoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis
milia passuum abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesarpervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum
clamor oreretur, quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab RemisLabieno fieret. Hac fama ad Treveros perlata
Indutiomarus, qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat, noctuprofugit copiasque omnes in Treveros reducit. Caesar
Fabium cum sua legione remittit in hiberna, ipse cum tribus legionibus circumSamarobrivam trinis hibernis hiemare constituit et,
quod tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse ad exercitum maneredecrevit. Nam illo incommodo de Sabini morte
perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntioslegationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui
consili caperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque inlocis desertis concilia habebant. Neque ullum fere
totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin aliquem deconsiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet. In his
ab Lucio Roscio, quem legioni tertiae decimae praefecerat, certior factus estmagnas Gallorum copias earum civitatum, quae
Armoricae appellantur, oppugnandi sui causa convenisse neque longius miliapassuum octo ab hibernis suis afuisse, sed nuntio
allato de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae similis discessusvideretur.

[54] At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatisalias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias
cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit. Tamen Senones, quae estcivitas in primis firma et magnae inter Gallos
auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius fraterMoritasgus adventu in Galliam Caesaris
cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cumille praesensisset ac profugisset, usque ad fines
insecuti regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem satisfaciendi causalegatis, cum is omnem ad se senatum venire
iussisset, dicto audientes non fuerunt. Tantum apud homines barbaros valuit essealiquos repertos principes inferendi belli
tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos,quos praecipuo semper honore Caesar
habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros prorecentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas
fuerit non suspecta nobis. Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribusaliis de causis, tum maxime quod ei, qui
virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius opinionisdeperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent
gravissime dolebant.

[55] Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullumtempus intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates
sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri interfectamulto minorem superesse dicerent partem. Neque
tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum sebis expertos dicerent, Ariovisti bello et
Tencterorum transitu: non esse amplius fortunam temptaturos. Hac spe lapsusIndutiomarus nihilo minus copias cogere,
exercere, a finitimis equos parare, exules damnatosque tota Gallia magnispraemiis ad se allicere coepit. Ac tantam sibi iam his
rebus in Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum legationesconcurrerent, gratiam atque amicitiam publice
privatimque peterent.

[56] Vbi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parteSenones Carnutesque conscientia facinoris instigari, altera Nervios
Aduatucosque bellum Romanis parare, neque sibi voluntariorum copias defore, siex finibus suis progredi coepisset, armatum
concilium indicit. Hoc more Gallorum est initium belli, quo lege communi omnespuberes armati convenire consuerunt; qui ex
eis novissimus convenit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus affectusnecatur. In eo concilio Cingetorigem, alterius
principem factionis, generum suum, quem supra demonstravimus Caesaris secutumfidem ab eo non discessisse, hostem iudicat
bonaque eius publicat. His rebus confectis, in concilio pronuntiat arcessitum sea Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus
Galliae civitatibus; huc iturum per fines Remorum eorumque agros popula turumac, priusquam id faciat, castra Labieni
oppugnaturum. Quae fieri velit praecipit.

[57] Labienus, cum et loci natura et manu munitissumis castrissese teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam
occasionem rei bene gerendae dimitteret, cogitabat. Itaque a Cingetorige atqueeius propinquis oratione Indutiomari cognita,
quam in concilio habuerat, nuntios mittit ad finitimas civitates equitesqueundique evocat: his certum diem conveniendi dicit.
Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur,alias ut situm castrorum cognosceret, alias
colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallumconiciebant. Labienus suos intra munitionem
continebat timorisque opinionem, quibuscumque poterat rebus, augebat.

[58] Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castraaccederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum
civitatum quos arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiisintra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari
aut ad Treveros perferri posset. Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarusad castra accedit atque ibi magnam partem diei
consumit; equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros adpugnam evocant. Nullo ab nostris dato responso,
ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. Subito Labienusduabus portis omnem equitatum emittit; praecipit
atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore,sicut accidit, videbat) unum omnes peterent
Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quodmora reliquorum spatium nactum illum
effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia; summittit cohortesequitibus subsidio. Comprobat hominis
consilium fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensusIndutiomarus interficitur, caputque eius
refertur in castra: redeuntes equites quos possunt consectantur atque occidunt.Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum
quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum Caesarquietiorem Galliam.